- CELLA
- I.CELLAapud A. Gellium, l. 2. c. 10. favissa est; ita enim ibi Varro, favissas, ait, esse cellas quasilam ac cisternas, quae in area sub terra essent: ubi reponi solerent signa vetera, quae ex eo Templo (Capitolio scil.) collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Proprie οἶκος κατάγειος, oecus seu promptuarium subterraneum. Vide infra in voce Cellarium; et de signandi illas more, in voce Signare alibique. Apud Vitruvium Cella aedis, est interior aedes, h. e. interior Fani oecus, in quo simulacrum illius Divi, cui dicata erat aedes, cum ara ponebatur: Graeci ςηκὸν proprie vocabant. Nempe in Graecorum aedibus sacris haec erant, Pronaus primum, dein προπύλαια, qui et πυλεὼν; post Aedis cella, ὁ ςυκὸς. Et quidem plerumque multae cellae in eodem consepto, praesertim si pluribus Divis una eademque aedes esset dedicata. Unam enim eandemque cellam pluribus numinibus dicari non posse, respondere Pontifices, cum Marcellus bello Gallico ad Clastidium votam aedem Honori et Virtuti dedicare vellet, apud Livium, l. 27. c. 25. Quia, si de caelo tacta, aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret: quod, utri Deo divina res fieret, sciri non posset, neque enim duobus, nisi certis Deis, rite unâ hostiâ fieri. Post cellam Aedis, ὀπιςθόδομος vel posticum erat, ad idem fere instar factum, ut πρόδομος seu pronaus. In plerisque Templis, et praecipue feminarum Dearum, interiores hae cellae etiam θάλαμοι Graecis dicti sunt et καλύβαι; quarum foribus velum linteum variegatum, παςτὸς dictum, oppandi solebat. Vide hîc in vocibus Calyba, Postas, etc. In Christianorum Templis huiusinodi Cellae respondebat Sacrarium, intima et ultima eorum, pars, nam ὀπιςθόδομον nonhabebant, alias Apsis, sive Concha, dicta, Salmas. ad Solin. p. 1218.II.CELLAurbecul. Sueciae, Imperialis, cognomentô in Hammerspach, ad Nagoltum amnem in Mortnavia tractu, 1. et dimid. leuc. a Pforzeno. Item, alia ad lacum cognomin. 3. leuc. a Constantia, in ditione Episcop. Constantiensis.III.CELLAurbs Ducatus Luneburgens. Ducum sedes, quibus inde nomen. Ad Alleram fluv. cum arce eleganti et permunita, 6. leuc. a Brunsuico. Rami huius Cellensis, auctor Wilhelmus fuit, frater Henrici, a quo Wolffenbutellanus ortus est: qui ambo fil. fuerunt Ernesti Luneburgici, mortui A. C. 1546. Hic Wilhelmus, A. C. 1582. Comitarum Hoiensem, cum Agnatis, A. C. vero 1585. Diepholtensem solus adiit: defunctus A. C. 1592. Huic cum septem filii superessent, hi communi pactô constituê, ut unô solum uxorem ducente, quae sors in Georgium cecidit, reliqui caelibem agerent vitam. Hic, initio Hispanis in Belgio operam addicturus erat, nisi A. C. 1607. induciae supervenissent. Daniae dein Regi contra Suecos, A. C. 1615. Caesari vero contra Danum militavit A. C. 1624. Sueciae postea Regi accessit, quô mortuô, tertiae parti exercitus praefuit, et Hassis iunctus, strenue rem ad Hamelam, etc. gessit. Pace Pragensi A. C. 1635. Caesari reconciliatus, causâ Brunsuigiae successionis expeditâ, in principatu Calenbergensi a subditis receptus est, A. C. 1636. Post quae iterum Suecis adfuit, donec in obsidione Guelferbyti A. C. 1641. defecit: pater Christiani Ludovici, cui Cellensis principatus: Georgii Wilhelmi, cui Hannoverana portio seu Calenbergica a patre relicta: Iohannis Friderici, et Ernesti Augusti, qui Episcopus Osnabrugensis factus, ex Sophia Palatina, familiam propagare coepit. Ex quibus unus ad Pontificios transiit, reliqui vero Euangelicae Religionis tenaces, pro Imperio, contra Gallos ad Mosellam, et Suecos, in Ducatu Bremensi, fortiter feliciterque rem gerunt. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.